quidem conditiones et statum qualibet scriptum lucidius
vobis lator praesentium referet viva voce. Unum verumtamen
scriptura non praeterit quod si locus sit conjecturis
in talibus, jam pedem in streugam ereximus, ad
lares patrios nisi fortunae protervitas consueta, quod
absit, impedimenta trajiciat, celeriter redituri.
n. 88
Domino magistro justiciario Nicolaus de Rocca.
Moram meam quam plus debito famulorum hucusque
defectus ingesserat, utinam ego paratus exciperem subito
fortunae fallacia quae in eodem neminem patitur esse
situ. Quamvis post domini nostri casum me in plerisque
tantisper ex hujus temporis tempestate pupugerit, nuper
tamen graviora mihi praeter personae periculum jacula
jactare non potuit. Dum enim, carissime domine, frater
meus… qui nichil mihi de bonis suis elapso jam
longo tempore nolens vel impotens destinarat, nunc majorem
partem suorum quaestuum per mare transmitteret,
quaesita longi temporis brevis hora consumpsit. Veniens
namque nuntius ejus in quadam trieride Gaietana quae
Gaietanos quamplures et dominum etiam de… ferebat,
apud Plumbinum ubi tanquam in terra fidelium invenire
juvamina confidebat, pecunia et rebus suis aliis
usque ad ultimum quadrantem per… Pisanos extitit
spoliatus. Ex quo licet passi sunt plures Gaietani dispendium
et sic posset esse miseris solatium socios habere
poenarum, ego tamen dampnum meum solus in camera
defleo et fortunae turbinem quae me sic crudeliter perculit,
non sine cordis laceratione deploro. Nec doleo
dampnum simpliciter, carissime domine, cum si conditionem
meam infra meipsum commetior, ad victum mihi
panis et aqua sufficeret, sed considero quod deficiente
nunc mihi tempore prospero quod me non multum divitem
dereliquit, auxilium istud in quo aliquantulum coeperam
|
|