suorum: tandem, per quamlibet responsum fuit dictis anbaxiatoribus de Bononia quod neutrum
dictorum comunium volebat facere ea, que per comune Bononie petebantur.
Demum, paucis diebus elapsis, iterum alii anbaxiatores venerunt, qui similem anbaxiatam
portaverunt, et ultra fecerunt; nam ipsi mandaverunt domino Baxacomatri potestati Faventie,
et dominis comitibus de Cunio, et domino Guidoni Raulis de Cesena, et domino Maghinardo
de Sosenana, qui dicebant se esse cives civitatis Bononie, quod ipsi taliter facerent et curarent
quod comune Faventie deberet conpromittere in comune Bononie de dicto negotio;
et predicta comunia nichil omnino se facturos dixerunt et responderunt.
Quare comune Faventie, timens ne comune Bononie veniret Faventiam ad occupandam
ipsam terram, et eam tradendam in manibus dicti comitis Romaniole et suorum sequacium,
die dominico ultimo mensis augusti, in hora none, dominus Maghinardus capitaneus, et alii
de Faventia, incepto rumore, fecit sonari canpanam populi ad laborerium faciendum, et omnes,
tam cives, quam forenses, oportuit ire ad infortiandum ipsam civitatem Faventie, et cavandum
foveas ipsius, diu noctuque, donec fuit inforciata; et, ea die, dictus dominus Baxacomatre, cum
sua familia, separavit se de civitate Faventie et ipso regimine.
Ea vero die venerunt ad civitatem Faventie tota milicia et populus civitatis Forlivii, et
omnes de districtu ipsius, causa reficiendi et cavandi foveas civitatis Faventie. Venerunt etiam
ibi dominus Malatistinus potestas Cesene cum milicia et populo de Cesena. Venerunt etiam
dominus Hostaxius de Polenta potestas Ravenne, cum militibus et populo de Ravenna; similiter
et dominus Bernardinus de Polenta potestas Cervie, cum militibus et populo Cervie.
Item et Iohannes Sanchatus de Malatestis, cum militibus de Arimino; similiter et de Bretenorio
et de Castrocario et de Bagnacavallo, et illustris vir dominus comes Bandinus de
Mutilliana capitaneus generalis societatis provincie Romaniole, cum fidelibus suis de Mutilliana
et aliunde. Et facte fuerunt fovee et stechate ipsius civitatis, ita quod in civitate Faventie
non fuit tam maximum guarnimentum militum et peditum armatorum, per totum tenpus,
quo viventes ipso tenpore recordarentur: fuerunt enim ibi mille milites et ultra, et triginta millia
pedites. Et, propter separationem domini Baxacomatris potestitis Faventie, ançiani populi ascenderunt
pallacium, et fecerunt regimen usque ad adventum novi potestatis.
Et tunc, die sabati sexto mensis septenbris, occisus fuit gladio Leonatus notarius de Ontignano,
quem occiderunt inimici sui de Tredolço.
Anno domini nostri Ihesu millesimo ducentesimo nonagesimo secundo. Quoniam civitas
Faventie tunc tenporis non habebat potestatem, electus fuit potestas Faventie, pro sex mensibus,
incipiendo a kallendis septenbris huius anni, et usque ad kallendas martii anni proxime
futuri, dominus Bernardinus de Polenta filius domini Guidonis de Polenta, qui intravit regimen
die lune VIII mensis septenbris eiusdem anni, et dominus Maghinardus capitaneus.
Dicto vero tenpore, comune Florentie misit ad civitatem Bononie dominum Gentilem
filium domini Bertoldi de Ursinis de Roma potestatem Florentie, cum solenpnibus anbaxiatoribus,
ad tractandum et faciendum concordiam inter comune Bononie et illos de Romaniola,
occasione relevationis fovearum civitatis Faventie et fortilitiarum, que facta erant in ipsa civitate,
eo quod comune Bononie tenebat et reputabat sibi ad iniuriam. Verum aliqui de Bononia
dicebant quod nolebant se intromittere de factis Romaniole, et melius dicebant. Et, die
sabati XIII septenbris, venerunt dicti potestas et anbaxiatores de Florentia ad civitatem Faventie.
|
|