Hinc Ieremias ait, XVI: Non sunt absconditi a facie mea, et non
fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. Hinc Ecclesiasticus
dicit, XXIII: Omnia videt oculus illius, quoniam oculi Domini
multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias
hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas
partes. Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt
agnita, sic et post perfectum respicit omnia. Ad idem facit quod
dicit Apostolus, ad Heb. IIII: Nulla creatura invisibilis est in
conspectu eius. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad
quem nobis sermo.
Ostenditur hic multiplici exemplo quod non est spernendum auxilium hominis,
quamvis habeatur auxilium Dei.
Igitur Moyses non displicuit Deo ex eo quod petiit adiutorium
hominis, quamvis haberet auxilium Dei, nec ex eo quod
audivit consilium Ietró et fecit secundum eius doctrinam, quia
Dominus dicit: Qui non est contra vos, pro vobis est. Esdras
etiam, qui per Spiritum Sanctum reparavit legem a Chaldeis combustam,
non erubuit postea eam corrigere cum veteribus codicibus
qui apud Samaritanos remanserant. Dominus similiter Paulum
bene sciebat docere, quando in conversione sua dixit: Domine,
quid me vis facere?, sed noluit eum tunc docere, immo misit
eum ad hominem Ananíam, qui eum instrueret, dicens: Surge et
ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere, Act. IX.
Isti autem, qui se appellant Apostolos et non sunt, nec scientiam
habent acquisitam nec sapientiam infusam et intromitunt
se de lana caprina et de quinta rota plaustri, dum sine Scriptura
predicare volunt, quia dicunt truffas et hereses seminant, non
intelligentes de quibus locuntur neque de quibus affirmant, et adiscunt
(pro pudor!) a feminis quod viros doceant. Et ne parum sit
hoc, quadam facilitate verborum, immo audatia, edisserunt aliis
quod ipsi non intelligunt. Ideo bene convenit eis quod dicitur in
Prover. XXVI: Quomodo si spina nascatur in manu temulenti,
sic parabola in ore stultorum. Item Eccli. XX: Ex ore fatui reprobabitur
|
|