pręfuit in nobis. in quibus penuriis etiam ipse Berardus, 
pro cuius causa a monasterio discessimus, nullum nobis regimen 
faciebat nec aliquam benignitatem exhibebat, sed omnes parvipendens 
postponebat et delirabat. de terris vero quas nobis sibi 
dantibus ipse retinebat, consuetum nobis obsequium aut aliquod 
adminiculum nequaquam administrare faciebat. 
Hęc omnia a prędictis invasoribus infamibusque et nefandissimis 
non dicam dominis sed tyramais crudelissimis patiebamur,sicut 
supra breviter retulimus, multa prętermittentes, quę si aliquando 
cuiquam intimare volebamus, incredibilia videbantur. pręterea 
nonnulli de equitibus nostris cupiebant assumere in abbatem 
domnum Adenolfum comitis R. filium, pro eo quod altę videretur 
excellentię, ut per eum semper in magno forent certamine 
et nunquam pugnare quiescerent, et ut pro hoc ipsi apud eum 
prę omnibus cariores existerent. nam quotiens defunctus abbas 
Beraldus quietem habebat et pacem, nimis dolebant, et se illi 
opus non habere sine pugnę aggressione asserebant. hinc vero 
divina dicit Scriptura: « Semper iurgia querit malus, ideoque 
angelus crudelis mittetur contra eum ». quidam vero nostrorum 
cognoscentes equitum voluntatem de domni Adenolfi 
abbatis assumptione, non modice dubitabant, quia pater eius et 
avus, etiam abavus, cum huius ecclesię pręlatis plurimas habuerunt 
discordias, et de multis rebus quas hęc acquisivit ecclesia, multotiens 
contrarii extiterant. ad quod graviores seniores rationabiliter 
respondebant dicentes: « Quia congruentius agemus, si 
sacrę Scripture dicenti credamus: “Filius non portabit iniquitatem 
patris, et pater non portabit iniquitatem filii”.denique 
si illius parentes huic ingrati extiterunt ecclesię, potens est Deus 
secundum velle suum per hunc virum nobis utiliora commoda 
perficere, quemadmodum legitur de Moyse qui prius a populo 
Israel spretus est, postmodum Deo iubente salvavit populum 
eundelm ab Egyptiaca servitute ». hęc nonnulli audientes aliquantulum 
acquiescebant, et licet formidarent, eiusdem pręclari 
abbatis prelationem non nimis respuebant. constituto vero die
  |  
  |