indicat pro fratribus suis; quorum legem in praedicatione  
Evangelii destruere videbatur. 
4. AUGUST. (ex lib. XII  cont. Faus. Manicheum  cap.  
3, in med.)  Et gloria  Et quae gloria eorum, nisi 
praecipue illa quia credita sunt illis eloquia Dei.  
Jam vero testamenta cur dixit ad Israelitas [ ad. ,  
praecipue pertinere], nisi quia et Vetus Testamentum  
illis est datum, et Novum in Vetere  
figuratum? 
5. LANFR.  Non autem quod exciderit . Superius dixit 
quia promissa aeternae haereditatis facta sunt Judaeis.  
Sed quia Judaei magna ex parte Christo non  
crediderunt, videbatur verbum Dei non esse completum.  
Ad hoc respondet: Non autem excidit verbum  
Dei. Verbum Dei excidere, vel excedere est,  
non implere promissa. 
6. AUGUST.  Nunquid exciderit verbum Dei . Quoniam 
dixerat dolorem habere se cordis continuum,  
causa incredulitatis eorum; nunc consolabatur  
se, . . . . . . enim lege invenit, quia non omnes qui ex  
Israel vel Abraham sunt credituri. Minuit ergo dolorem  
inveniens hoc olim praedictum. Quorum adoptio  
ad Galatas dicitur:  Cum venit plenitudo temporis,  
misit Deus Filium suum ut adoptionem filiorum  
reciperemus . 
7. LANFR.  Israelitae . Non omnes fuerunt Israelitae  
qui fuerunt sub cultura Dei et observantia legis.  
Quidam enim transierunt in ritus gentilium et culturam  
idolorum; sicut tempore Jeroboam maxima  
pars eorum, hoc significante Deo, quod in adventu  
Christi quidam essent credituri, et maxima pars  
eorum in infidelitate remansuri. 
8.  Omnes filii . Filios vocat liberos ex legali conjugio 
procreatos, sicut ad Hebraeos:  Ergo adulterini  
et non filii estis . Ii soli Patris haeredes sunt. 
9. AUGUST. (lib. XVI  De civ. Dei , cap. 32) ( Sed  
in Isaac ) Exponens Apostolus quid sit  in Isaac vocabitur  
semen , inquit:  Non filii sunt carnis, hi sunt  
filii Dei. Sed filii promissionis deputantur in semine . 
Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae  
in Isaac, in Christum vocante gratia  
congregantur. 
10. LANFR.  Non solum autem . Vel non solum illi 
  |  
  |