Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

100


fortiter stabant ut se defenderent. et ideo facile fuit Deo multos
in manibus paucorum concludere, quia non est differentia in
conspectu Dei celi in multis vel in paucis liberare. ceterum ipsi
Veneti ex supradicta strage tam miserabili, nimio dolore ac rubore
perfusi, conati sunt tantam suam verecundiam verbis et factis tegere
et quibusdam fictis coloribus paliare. verbis quidem tegere
voluerunt, quia ad diversas provincias propinquas et remotas scripsisse
dicuntur quod iam nolebant in partibus Armenie seu
Syrie cum Ianuensibus confligere, sed volebant eorum fines
potenter invadere, portum violenter intrare et ipsos triumphaliter
debellare. factis autem tegere voluerunt, quia nulli Veneti navigare
debeant, sed omnes ad impugnationem Ianuensium se
disponant. insuper conati sunt Cathalanos et Siculos precibus
et promissis contra Ianuenses sibi facere federatos. Trivisinos
quoque et Paduanos ac Ferrarienses et Cremonenses et ceteros
iuxta ripam Padi habitantes ceperunt in sui auxilium invocare,
et nautas et bellatores inde conducere. ceperunt quoque multas
galeas de novo construere, arma et cetera neccessaria
preparare. vidisses tunc totam civitatem Venetiarum rebus nauticis
occupari, repleri tumultibus, vociferationibus agitari. nam
[hic] erat strepitus artificum, ibi fragor armorum, ibi clamor
irrationabilium populorum. at Ianuenses, talia audientes tonitrua,

Torna all'inizio