: Rationes dictandi

Pag 14


fraternam salutem et orationes in domino, fraterne salutis
et caritatis augmentum, fraterne dilectionis affectum , uel
salutem et precordiales orationes in domino .
Euenit autem prelatos habere sub se reuerendas personas.
Quibus non benedictionem , set salutem et uere uel
sincere uel pure religionis augmentum .
Ad monachos precipue.
Uere in Christo religionis augmentum, sancte conuersationis
meritum, eterne meritum felicitatis .
Ad monachos namque scribentes semper de religione
uel de sancta conuersatione facere mentionem consueuimus.
Salutationes ecclesiasticorum prelatorum ad subditos.
N dei gratia sancte bononiensis ecclesie episcopus licet indignus
P sancte Marie plebano salutem et benedictionem, salutem et benedictionis
augmentum, benedictionem in domino cum salute .
Semper namque consuetudinis est, ut ecclesiastici prelati
in salutatione sua ad subditos benedictionem pronuntient.
Notandumque est, quod ipsi ecclesiarum prelati etiam
si scribant inferioribus si de ipsorum regimine non fuerint
eis benedictionem non dirigant, set salutem cum beniuolentie
affectu , uel quidquid inter amicos mitti conuenit si sacerdotes
sint. si uero non sint sacerdotes, mandent salutem
cum dilectionis affectu .
In epistola suspensionis uel exconmunicationis aut dure
correptionis sic simpliciter dicunt: N dei gratia fauentinus
episcopus N presbitero . et nichil aliud, ut subintelligatur :
scribit hanc epistolam . si ad conminationem autem pertinet
significandam , ut salutem secundum meritum , uel gratiam qua
dignus habetur , uel beniuolentiam meritis dignam , uel salutem
quam dignus est promereri .
Qui ab inferioribus ad prelatos ecclesiasticos congruas
salutationes nosse uoluerit, ad ipsarum constitutionem sex
dictiones esse nouerit idoneas: obedientiam, reuerentiam, subiectionem,
deuotionem, famulatum, et famulamen . et quamcunque
earum posuerimus, ei congruum adiectiuum proferamus,
debitam obedientiam uel reuerentiam adicientes, uel interponentes :
in Christo , uel in domino , uel in Jesu Christo , aut in domino
Jesu Christo , hoc modo: debitam in Christo reuerentiam, uel
debitam obedientiam in Christo Jesu .

Torna all'inizio