Salimbene de Adam: Cronica

Pag 506


Ubi mortuus sit Federicus imperator condam et quo die.
Mortuus est autem in festo sancte Cecilie virginis, anno Domini
MCCL, et in tali festo fuerat coronatus, MCCXX. Aliqui
dixerunt quod in festo sancte Lucie ultimum diem clausit. Quod
si verum fuit, non vacat a misterio. Beata enim Lucia astanti
Syracusano populo dixit: «Annuntio vobis pacem Ecclesie Dei
datam, Dioclitiano de regno suo eiecto et Maximiano hodie mortuo».
Simili modo, cum Fridericus obiit, multa mala cessaverunt
de mundo, iuxta verbum quod scriptum est, Prover. XXII:
Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque cause et contumelie.
Item Prover. XIIII: In malitia sua expellitur impius.
Item Ys. XXII: Expellam te de statione tua et de ministerio tuo
deponam te. Item Ys. XIIII: Ex quo dormisti, non ascendit qui
succidat nos.
Quod verba Ysaie que dicuntur de destructione Babilonis et de Lucifero possunt
adaptari Friderico et filiis eius.
Et nota quod illa que dicuntur XIIII capitulo Isaie de destructione
Babylonis et de Lucifero congrue possunt exponi de
Friderico et filiis suis, et specialiter ab illo loco ubi ait: In die
illa, cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione
tua et a servitute dura qua ante servisti, sumes parabolam istam contra
regem Babylonis et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?
Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium
cedentem populos in indignatione plaga insanabili, subicientem
in furore gentes, persequentem crudeliter. Conquievit et siluit omnis
terra, gavisa est et exultavit. Abietes quoque letate sunt super te
et cedri Libani. Ex quo dormisti, non ascendit qui succidat nos.
Infernus subtus conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit
tibi gygantes. Omnes principes terre surrrexerunt de soliis suis,
omnes principes nationum. Universi respondebunt et dicent tibi:
Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. Detracta
est usque ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. Subter te

Torna all'inizio