Confortare igitur et deuote eius festum cum mentis iucun-
ditate et cordis simplicitate, et preterea cum manumissionis
oblatione iugiter celebrare ne desinas. Ut sicut per te in
terra, dum uixit, cum uitiis et mundi concupiscentiis dimi-
cauit, sic cum antiquo serpente dimicare non cesset, ut Domi-
ni in apothecis recondi ab eo promerearis. Qui talia mirabi-
lia per suum fidelem impiis et incredulis demonstrat ut, si-
gnis et prodigiis uisis, qui penitentiam egerint, uitam eter-
nam suscipiant; qui uero in nequitia perstiterint, pariter cum
impiis et infidelibus penam eternam recipiant. Nec non
cum illi precepta Domini audient, quibus iustus et uerus iu-
dex dicturus est: Ite, maledicti, in ignem eternum! Et econ-
tra dicet suis electis: Venite, benedicti patris mei, qui me in
nulla perturbatione nec in mortis agone negastis, accipite cum
gaudio uestris cum fratribus et angelis regnum, quod uobis
paratum est ab origine mundi, ab illo, qui cum ipso, et pro
ipso sine fine regnat in secula seculorum. Amen.
|
|