pepercit. Quapropter vestram exoro prudentiam quatenus ad
propria, more postposita, redeatis, ut hereditas paterna, que
iam vacillare cepit manu feminea dispensante, per vos decenter
manuteneri valeat et defendi.
XVI.
Responsiva ad predictam.
Dilectissime sorori sue M., magister B. salutem et omne
bonum. Visis litteris vestre dilectionis, et tam assertione quorumdam
quam vostra relatione de morte nostri patris cognita
veritate, sic gravis angustia meam mentem et cor graviter
occupavit, ut a corpore peteret anima segregari; nisi discretio,
que virtutum est mater, sue consolationis remedia preparasset.
Qua de re vestram exoro probitatem affectione qua
possum, quatenus me in Domino velitis eiusque potentia confortari,
cum nullus debeat vel possit eius resistere voluntati;
nostra tractando negotia diligenter quousque, facturus moram
continuam, divina favente clementia, veniam in estate proxime
nunc venture.
XVII.
De filio ad matrem quam consolatur de morte patris.
Reverende matri sue B., A. salutem cum reverentia filiali.
Quamvis tristitia magna de obitu patris mei secundum carnem
turbaverit vehementer, spirituali tamen iucunditate gaudere
possumus et nos decet merito consolari, quia, divina
gratia condonante, miseriam huius seculi taliter pertransivit,
quod in celesti gloria cum angelis letabitur in eternum. Qua
de re vestram dominationem deprecor multipliciter et exoro,
quatenus confortationem super his, prout expedit, assumatis,
mecum referendo gratias Creatori, qui dedit et abstulit et
fecit quod sibi placuit in hac parte; cui sit eius anima et spiritus
commendatus, et corpus in beatitudine requiescat.
|
|