Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 76


adsumptus in caelum ascenderet, de caelo credendum est discendisse,
sed quia deus ille, qui de caelo discendit, per sacramentum
incarnationis deus uerus permanens factus est etiam uerus homo.
Et non sunt personaliter duo, deus uidelicet et homo, sed unus
idemque est in unione personae deus homo. Idcirco apostolus
secundum hominem de caelo caelestem ueraciter edocet, quoniam
suscepta a caelesti deo essentialiter humana natura terrenus ex eo
homo factus est caelestis. De caelo ergo secundus homo, id est
Christus Iesus, quia caelestis et terrenus factus est unus deus et
homo. Non ergo iam terrenus qui per caelestem in ipsa ueraciter
uteri concepcione factus est caelestis. Et licet habeat terreni corporis
ueritatem, numquam tamen sic fuit terrenus, ut non fuerit semper
et caelestis, quia numquam fuit purus primum conditus homo, ut
postmodum transiret in deum, sed dum conciperetur de spiritu
sancto et uirginis uulua, deus pariter prodiit et homo, unus ex
duabus naturis deus homo, non duo, alter deus et alter homo, licet
sit aliud per quod deus, et aliud per quod homo: unus tamen
idemque de caelo caelestis deus homo.
II 25 (I 51 + II 6) Non discrepat ergo clamor praeconis a sui
sententia iudicis. Quod enim dominus filium hominis de caelo
descendisse et ubi erat perhibuit prius ascendere, hoc apostolus eius
secundum hominem de caelo confitetur caelestem. Non enim
abnuo me huius dominicae allocutionis capitulum in tuis insertum
legisse pittaciis et iuxta moris tui insolentiam uiolento inflatae
scientiae tuae sensu recognoui digestum. Cur non sinceri luminis
oculo multoque contemplationis intuitu inspicis rotam in rota, hoc
est utrumque testamentum sibimet conglutinatum, ita ut uetus
nouum de sinu prodeat allegoriarum, cum eleuantur a spiritu
uitae, quae in eis spirat a terra. Quarum circulum modiolis per
ordinem tipicis infixis radiis pennata animalia, exagerante spiritu
uitae, celeri uolubilitate remigero flantium alarum impetu modo
ad altiora raptare festinant, modo submissis alis ad ima deponunt,
nunc terram tangere, nunc aera uerberare. Aliquando etiam distillantibus

Torna all'inizio