Invidia; atque alios patiaris ad alta volare.
Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota
Cesserit: illa novis semper parat integra partem.
Vita brevis, rerumque venit longissimus ordo.
Quid fiet, nisi queque suos produxerit etas
Venturis qui sponte velint occurrere fatis?
Sufficeret cunti spatio si temporis unus,
Publica res poterat duce te contenta fuisse
Tu siquidem letus mecum, dum bella gerentur,
Hic eris, et iuvenem egregium laudabis ab alto.
Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt
Gesta viri, plectroque aliis maiore canenda.
Namque hic precipiti - sit fas dixisse – volatu
Victor ab occasu discedens victor ad ortus
Perveniet nomenque Italum super astra levabit.
Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis
Larga volet ditare ducem; moderatior autem
Implendusque animus paucis, quod laurea triplex
Stringat honesta comas, quod ter sua Roma verendo
Exstantem curru videat, contentus abibit.
Hic et piratas pelago depellet ab omni:
Vincetur Iudea tenax, Armenia duplex.
Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges
Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem
|
175
180
185
190
195
|