Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Epistolae

Pag 157


Iohanni nepoti suo Iohannes mentis tranquille solatium.
Per dies plurimos avidus expectavi, ut mihi proveniret enxenium tuarum
desiderabilium litterarum. Et ecce, cum nuntius domini Caiactiani
episcopi, lator presentium, mihi litteras ipsius episcopi presentaret, ipse
tamen aliquid tuo nomine in suis manibus non habebat. Archidiacono
nostro litterulam trium vel quatuor linearum illa de causa mihi mittere
postponente, quia encaustum Capue non habetur, vel illud forte balsamo
carius invenitur, provideas igitur et attente disponas, ut idem archidiaconus,
occurrente oportuno nuntio, de statu domus nostre aliquid mihi scribat,
quando tu et Andreas, negotiis occupati legitimis, in domo ipsa presentialiter
non manetis. Quid plura? Presens annus tibi, proh dolor, defluit
sicut et alii defluxerunt, ut nec iuxta votum cito redire possis ad curiam,
nec intendere lectioni. Super hiis autem ita provideat virtutum Dominus,
ut non sis tandem a consequentium <consortio> in scientia bravium, sub
arundinee vacuitatis obprobrio, alienus. Illis, qui medio tempore tuo fulciuntur
auxilio, cum preconio remisse laudis dicturis imposterum, quod te
sibi, prout publica suggerebat honestas, invenerint gratiosum, statuendo
cordibus suis illius providentie legem, ut tibi et nostris <non> nichil preter
verba retribuant, et illa, de bonis domus nostre que poterunt adimere,
non omittant sub illo fine, quod, applaudente fortuna si eis proveniat
decor plenilunii, parum de nobis cogitent ascriptis tunc utinam ubertati.

Torna all'inizio