interpretatur. 
11.  Melius loquentem . Aspersio sanguinis Abel  
clamat vindictam; aspersio sanguinis Christi  
misericordiam. 
12.  Adhuc ego semel . In Aggeo propheta sic:  
 Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum  
 et terram  ( Agge . II). 
13.  Declarat . Per hoc quod dicit: Movebo, declaratur 
coeli et terrae translatio, id est, in alium statum 
transmutatio. Probat hoc vero, quod semel ostenditur,  
quod postea futura sunt immobilia. Quod vero  
dicitur: Ea quae sunt, sic intelligendum est quasi  
diceretur: Id quod sunt. Quidquid enim erit sive  
in principalibus essentiis, sive extrinsecus sumptis,  
secundum id immobile erit. 
CAP. XIII.—1.  Jesus Christus heri et hodie .  
Quasi diceret: Jesus Christus qui cum illis fuit, vobiscum  
est, et erit cum Ecclesia sua usque ad consummationem  
saeculi.
  |  
  |