Iustitia, sine qua civitas, vel regnum non posset subsistere.
Secundo in membris est quaedam distributiva
Iustitia, prout habent ordinem ad ipsum cor. Nam cor singulis
membris secundum suam proportionem, et dignitatem
influit eis spiritum vitalem, et motum: ita quod
principium vitae, et principium movendi est in corde,
sicut forte principium sentiendi est in cerebro. Sic et in
civibus est distributiva Iustitia, prout ordinantur ad unum
aliquid, ut ad regem, vel ad ducem, qui secundum eorum
virtutem, et dignitatem debet eis homores, et bona
tribuere. Sicut ergo corpus naturale non subsisteret, nisi
in eo reservaretur quaedam distributiva Iustitia, ut quod
cor membris debite influere: sic regnum vel civitas non
potest subsistere, nisi reservetur in ea distributiva iustitia,
ut quod rex sive princeps debite honores, et bona distribuat.
Est autem diligenter notandum, quod sicut non
quaelibet inaequalitas aegrotat, et infirmat ipsum: sic
non quaelibet Iniustitia corrumpit totaliter regnum, et
politiam, tamen per quamlibet Iniustitiam regnum, et
politia infirmatur, et disponitur ad corruptionem. Patet
igitur quod prout cives habent ordinem ad se invicem,
est in eis Iustitia commutativa. Prout vero habent ordinem
ad regem, vel ad principem, reservatur in eis Iustitia
distributiva. Prout vero adimplent leges, est in
illis Iustitia legalis. Quocunque tamen modo sumatur Iustitia,
sine ea civitas vel regnum durare non potest. Bene
ergo dictum est, quod dicitur I. Magnorum moralium,
cap. de iustitia, quod iustum est quoddam proportionabile,
et continet urbanitates. Nam sicut anima continet
corpus, quia recedente ea, corpus dissolvitur, et marcescit:
sic iustitia continet urbanitates idest civitates, et regna,
quia sine ea dissolvitur civitas, et non possunt regna
subsistere. valde igitur iniuriatur regno et regi, qui Iustitiam
non observet. Si igitur Iustitia est tantum bonum
|
|