Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

75


quia omnes apostoli et primitivi Christiani de regno Ierosolimitano
fuisse noscuntur. deinde de Syria Palestine fides
Christi in Greciam venit, de Grecia venit in Ytaliam. maxime
autem fides Christi per beatum Petrum apostolum fuit
predicata Rome, ubi ipse beatus Petrus per annos .XXV. cathedram
pontificalem tenuit. quis igitur ignorat quod multi Christiani
infra istos .xxv. annos, quibus sanctus Petrus Rome stetit,
tam de Syria quam de Gretia in Ytaliam veniebant ut
ad sanctum Petrum pergerent et eum, qui erat vicarius Christi,
visitarent? quis ignorat quod infra annos .CCLII., in quibus
duravit persecutio, multa milia Christianorum, tam de Syria quam
de Grcia, in Ytaliam venerunt et de Ytalia in Greciam sive in
Syriam profecti fuerunt? et cum Ianuenses semper naves
habuerint, cum quibus ad partes ultramarinas et in Greciam pergebant,
non est aliquod dubium quod multi tunc temporis per
Ianuam transibant; sive qui volebant de Ytalia ire in Syriam
vel in Greciam, sive de Syria vel Grecia ad Ytaliam venire
cupiebant. et tamen, sicut dictum est, nullus unquam Christianus
fuit ibi aliquo tempore interfectus. ex quo manifeste constat
quod iam erant catholici et fideles Christiani. sed forte
aliqui dicent: nos quidem negare non [possumus] propter

Torna all'inizio