Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 383


Quod praeter servitutem naturalem, quae est quasi
servitus simpliciter, est dare servitutem
legalem et positivam.
Cap. XIV.

Sicut praeterius naturale propter commune bonum
oportuit dare leges aliquas positivas, secundum quas
regentur regna et civitates: sic visum fuit conditoribus
legum, quod praeter servitutem naturalem, secundum
quam ignorantes debent servire sapientibus, esset dare
servitutem legalem, et quasi positivam, secundum quam
debiles et victi servirent victoribus et potentibus. Est enim
iustum legale, ut recitat Philosophus I. Politicorum
superatos in bello servire superantibus. Videtur autem
huiusmodi iustum, quod (secundum Philosophum) est secundum
quid et positivum, triplicem congruitatem habere.
Quarum prima sumitur ex conditoribus legum.
Secunda ex defensione patriae. Tertia ex salute debellatorum.
Prima congruitas sic patet: oportet enim dominans
(ut dicitur Politic.) habere aliquem excessum respectu
servi. Huiusmodi autem excessus dupliciter esse potest,
vel secundum animam, vel secundum corpus. nam
homo quilibet naturaliter ex his duabus partibus est compositus.
Excessus autem secundum bona animae, est quasi
excessus simpliciter, eo quod illa bona simpliciter dici
possunt. Excessus vero secundum bona corporis respectu
illius, est quasi sicut bona animae, et deficiunt a bonis illis.
propter quod bene dictum est, quod dicitur I. Politicor.
quod si bonis corporis, ut quia sunt pulchri et fortes; multo iustius
est hic diffiniri in anima, ut dicamus aliquos dominari,
quia excedunt in bonis animae: nam anima est praestantior

Torna all'inizio