Ad secundum dicendum, quod generatio mulieris contingit, ut in 18 de
Animalibus dicitur, ex hoc quod semen viri non potest
vincere super materiam mulieris, ut digerat ipsam ultima digestione, et in perfectum
sexum adducat. Huiusmodi autem impotentiae causa potest esse triplex.
Una est ex defectu naturalis principii agentis cum semine; quia calor est diminutus
in semine propter eius indigestionem; unde ante tertium septennium, ut
philosophus dicit, viri ut in pluribus feminas generant: et talis causa non multum
fuisset in primo statu: quia tempus in quo est perfecta generatio non anticiparetur.
Alia causa est ex virtute imaginativa quam sequuntur etiam virtutes
corporales, sicut patet quod ad imaginationem alicuius terribilis totum corpus
concutitur et tremit: et ita videmus quod filii frequenter nascuntur similes illis
quos parentes imaginantur in actu conceptionis: sicut etiam Hieronymus narrat
de quadam muliere quae peperit filium nigrum propter hoc quod in tempore
coitus vidit imaginem nigram: et talis causa generationis feminae potuit esse in
statu innocentiae, ut filii nascerentur in hoc vel in illo sexu, secundum voluntatem
parentum, et praecipue propter magnam obedientiam corporis ad animam
in statu illo. Tertia causa est ex aliquo principio extrinseco: quia parva immutatio,
ut Philosophus dicit in 18 de Animalibus, vel venti, vel temporis
vel huiusmodi, sexus variationem facit; unde dicit, quod expertum est apud
pastores, quod quando flat ventus septemtrionalis, concipiuntur mares, et quando
flat meridionalis, concipiuntur feminae, propter abundantiam humiditatis: et
etiam si in tempore coitus aspiciant ad partem septentrionalem vel meridionalem,
sequitur etiam dicta diversitas ut frequenter: et talis causa potuit esse in
statu illo.
Ad tertium dicendum, quod de limo terrae corpus primi hominis formatum est
virtute divina, cuius est statim ad perfectum adducere cum voluerit; sed propagatio
filiorum fuisset per virtutem naturae, cuius non est subito operari; et ideo
per successiones temporum in ultimum perfectionis statum proles perducta
fuisset.
Ad quartum dicendum, quod infirmitas carnis nunc in pueris duo complectitur:
scilicet defectum usus membrorum; et hoc congruit naturali infirmitati mentis,
inquantum adhuc non pervenit ad ultimum complementum scientiae vel virtutis;
quod etiam in primo statu esse potuit: complectitur etiam quamdam poenam in
esurie et fletu, et talis infirmitas congruit infirmitati culpae; unde neutrum
horum in primo statu fuisset, scilicet nec poena nec culpa.
Ad quintum dicendum, quod hoc est ex nobili complexione hominis, quod defectum
talem in pueritia prae quibusdam animalibus patitur: quia enim est mollis
complexionis, ideo membra puerilia ex sui mollitie sunt impotentia ad suos
actus exercendos: et etiam propter humiditatem abundantem in pueritia, quod
contingit in hominibus prae quibusdam animalibus tum ex magnitudine cerebri,
|
|