AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod essentia rei ex operatione ipsius cognoscitur;
et ideo ex operationibus quibus per prius convenit nomen vitae translatum est
nomen ad ipsum esse, secundum quod alius est effectus talium operationum.
Ad secundum dicendum, quod secundum animam vegetabilem dicitur esse vivere,
non quasi in operationibus eius tantum vita consistat; sed quia operationes
eius sunt primae operationes vitae in nobis; per quem modum dicitur secundum
tactum inesse sensus animalibus.
Ad tertium dicendum, quod illa auctoritas intelligenda est de vita qua corpora
caelestia ponebantur a quibusdam vivere velut ex se mota: quam opinionem
videtur sequi ille qui librum illum condidit.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus distinxit vitam secundum quod est
communis omnibus viventibus; sed nunc loquimur de divisione vitae humanae.
Ad quintum dicendum, quod illud tertium membrum apponitur ab Augustino
non quantum ad diversitatem vitae, sed magis quantum ad diversitatem viventium.
Quidam enim sunt qui exercitiis activae insistunt principaliter, quamvis
etiam quandoque contemplationis actus exequantur: quidam vero sunt qui postpositis
curis activae, principaliter contemplationi student; alii vero qui circa
utrumque insistunt. Sunt nihilominus et quaedam operationes quae utrumque
requirunt, sicut praedicatio et doctrina, quae a contemplatione inchoatae in
actionem terminant, sicut a causa in effectum procedentes; et hoc medium in
extremis includitur.
ARTICULUS 2
Utrum vita contemplativa consistat tantum in actu cognitivae
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod vita contemplativa consistat tantum in actu cognitivae. Quia
contemplationis finis est veritas. Sed veritas tantum ad cognitionem pertinet.
Ergo vita contemplativa tantum in operatione cognitivae consistit.
2. Praeterea, vita contemplativa a sanctis otium dicitur; et Philosophus etiam
in 10 Ethic. dicit ipsam vacationem. Sed voluntas est vis motiva. Cum
ergo motus otio et vacationi repugnet, videtur quod vita contemplativa non consistat
in actu affectivae, sed solum in actu cognitivae.
3. Praeterea, proportionantur operationes habitibus. Sed dona quae perficiunt
in vita contemplativa tantum, ad cognitionem pertinent, scilicet sapientia et
intellectus. Ergo vita contemplativa consistit tantum in cognitione.
|
|