Warmundus Eporediensis episcopus: Ordo missae

815


adsequi promisisti confiteor quia in peccatis concep<tus in pecc>atis
natus <et in peccatis post b>aptis<mum> usque ad hanc horam
sum conversatus. Operibus enim ac pompis diaboli quibus in
baptismo abrenuntiaveram iterum ipso suadente me subdidi et in
posterum turpiter semper et desidiose vixi.
Hanc beatus Ambrosius orationem <composuit> et eam anteq<uam
mis>sam cael<ebraret ve>niam <pro suis postulando peccatis cantare
so>lebat hoc <modo dicens>

Suscipe sancta trinitas hanc oblationem quam tibi offero in
memoriam incarnationis nativitatis passionis resurrectionis ascensionisque
domini nostri Ihesu Christi et in honore omnium sanctorum
tuorum qui tibi p<lacuer>unt ab initio mundi <et eor>um quorum
hodie <festivitas> caelebratur et quorum <hic no>mina et <reliquiae
habentur> ut illis <proficiat ad honorem> nobis autem ad salutem
ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in caelis quorum
memoriam facimus in terris. Per.
ALIA PRO SE
Suscipe sancta trinitas hanc oblationem quam tibi offero pro meis
peccatis innumerabilibus quibus pe<ccavi> coram te in cogitationibus
in dictis in factis <ut praete>rita mihi dimittas <et de futuris me custodias
pro sanitate> etiam <corporis et animae> meae et pro
gratiarum actione de tuis bonis quibus cotidie utor. Quid retribuam
domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam
et nomen domini invocabo. Laudans invocabo dominum et ab inimicis
meis salvus ero.
PRO REGE
Suscipe sancta trinitas hanc <oblatio>nem quam <tibi offerim>us
pro im<peratore nostro ill.> et sua venerabili <prole> et statu regni
nostri ac pro <omni> populo christiano et pro elemosinariis
nostris et pro his qui nostri memoriam in suis continuis orationibus
habent ut hic veniam peccatorum et in futuro praemia consequi
mereantur aeterna.
ORATIO AD MUNUS OFFERENDUM
Omnipotens sempiterne <deus> placabilis et <acceptabilis sit tibi
haec obla>tio <quam ego indig>nus <pro me peccatore et pro delictis
meis innumera>bilibus tibi offero. ut veniam et remissionem
peccatorum meorum mihi concedas. et iniquitates meas ne
dispexeris. sed sola tua misericordia prosit indigno. Per Christum
dominum nostrum.

Torna all'inizio