Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 230


LIBER DECIMUS


De inquisitionibus, de ordine iudiciario, prebendis et electionibus

X 1

Ordinate vicis officium auris et oculus, lingua et manus habent in iudice suis limitibus terminatum.
Nam suscipit auris excessum, quem relatio defert, oculus inspicit, quem declarat probatio, lingua
dampnat sententia, manus pena castigat. Sane ad aures nostras Humanatensis ecclesie clamor ascendit;
clamat de presule, qui Dei dono adimit legem doni, quia, dum sacramenta ecclesiastica inhumane
pertractat honorum venditor et expositor dignitatum, gratia redditur in ipsius inordinata
ordinatione venalis, repugnantibus tamen effectibus, cum venditio gratie detrahat et gratia venditioni
repugnet, eo quod nec gratiosa venditio nec venalis gratia tali commercio se compatiuntur in
sacris. Ecce, in foro eius ordines huiusmodi fori esse dicuntur, quod subdiaconatus trium solidorum
accedit ad pretium, diaconatus procedit ad quinque, presbyteratus ascendit ad septem. Sed non hoc
decorum est pretium, quo appretiantur sacra profanis, non in premissis ternario, quinario et septenario
ministerium insigne signatur. Hiis nihilominus rumor adiecit, quod in illius mercato ecclesias
et ecclesiastica beneficia mercantur Simonis mercatores, quamvis ad Simonem Petrum non prestet
introitum Simon magus. Quid ergo relinquit invenditum, qui talia vendere non veretur? Et mirum,
quod in istis contractibus contractor occurrit, in quibus quoad executionem non habet venditor,
quod venumdet, et emptor non recipit, quod intendit; mutuis tamen affectibus contrahitur hinc
inde sola culpa. Verum non talia passus est ecclesie princeps in mago, in Giezi non sustinuit Eliseus,
non dissimulavit Christus in venditoribus columbarum. Unde, si Petro successimus, si habemus
aliquid Elisei, si vicem Domini gerimus, nullatenus hoc in illo Humanatensi feremus, sicut prediximus,
inhumano. Ut igitur oculus probatione cognoscat, que auris relatione percepit, lingua
dampnet et dextera puniat, que dampnationis et pene stipendia merebuntur, mandamus et in virtute
obedientie districte precipimus, quatenus tam per Humanatensem diocesim quam vicinas inquisita
super premissis sollicite veritate, quicquid inveneritis, nobis fideliter rescribatis, illi episcopo peremptorium
terminum prefixuri, quo nostro se conspectui representet pro meritis recepturus. Ceterum,
licet sint culpe, in quibus est culpa relaxare vindictam et excedatur interdum, dum excedens
non ceditur et non exaggeratur excessus, in pontificalis tamen reverentiam dignitatis de quadam
humanitate in hoc illi providendum duximus Humanatensi, ut eundem ante sue mentis oculos
statuatis, salubriter consulentes, quod clamanti ecclesie corpore cedat, cui creditur utilitate cessisse,
nec inutili umbra terram ulterius occupet arbor, ut dicitur, non tam sterilis quam nociva, eo quod
hactenus fructus protulit potius ad pestem quam ad pastum, refectionis nihil aut modicum, sed
infectionis multum habentes. Ipsum quoque volumus non latere tot de suis ordinatis pro gratia
dispensationis ad sedem apostolicam accessisse, quod de predictis plus, quam credat, credulitatis
habemus, et tales ordinati plus publicant, quam talis ordinator abscondat. In hiis autem ignem et
aquam eidem apponimus, ut, ad quod voluerit, manum extendat: vel ignis ardorem expectans iudicio
vel aque refrigerium expetens cessione.

Torna all'inizio