| fermento, quod est hypocrisis, iuxta
 sententiam salvatoris, sibi curaret, attendere
 quot illius Curiae turpitudines
 execrari possetis? quas inhonestas et pudor
 prohibet nos effari. Sane reditus copiosi,
 quibus ex plurium depauperatione regnorum
 ditantur, quemadmodum ipsi nostis
 ipsos faciunt insanire. Apud vos Christiani
 mendicant, ut apud eos Patareni
 manducent, ibi vestras domos obstruitis, ut illic
 adversariorum oppida construatis. Sicque
 de vestris eleemosynis impinguati, tales
 Christi pauperes sustentantur, qui beneficii
 compensatione, qua saltem gratitudinis
 exhibitione vobis se praebent obnoxios,
 qui quanto manus eis indignantibus liberaliores
 ostenditis, tanto non solum manus,
 sed etiam manus et cubitos avidius adprehendunt,
 suo vos laqueo detinentes, sicut avicula,
 quae quanto ad evasionem fortius nititur,
 tanto firmius alligatur. Haec vobis
 ad praesens scribenda curavimus mittere,
 insufficienter exprimentia votum nostrum. Caetera
 vero secretius intimanda, decrevimus
 omittere: videlicet in quos usus divitias
 pauperum expendit prodigalitas avarorum.
 Quid super Imperatore comperimus eligendo,
 | 
 |