Exemplum insinuationis, qum animos auditorum recreamus
obiectione defessos.
Non arbitretur, iudices, adversarius meus ea me dudum pernotasse, que in hocipso iudicio tacitus egit. Nunc enim vos aliquo afficit calo, volebam oculo dicere. Nunc testes, quos vini divini dico et sancti, repletos esse consilii, dici. Novi quidem ipsam a teneris vique annis mero vel potui studuisse , nunc id intendit ut novis insidiis equitatem circumveniat.
Exemplum insinuationis, qum animos auditorum recreamus ambiguo.
Nihil est tam severum, iudices, quod non desideret interdum aliqua temperari lenitate, non itaque vestra me dignum reprehensione arbitror, siquid in medium attulero, quod animos vestros aliquo risu vel delectatione recreet. Dehinc ad causam que nunc agitur revertar.
Audivi sepe, iudices, et id a summis viris intellexi, nullam maiorem pestem esse, quam eos, qui perdite suas uxores amant. In animum induxerunt omnis et credere et suspicari, que ab ullo in eas aliqualiter possit. Forte accidit ut quidam, nobis omnibus, velut spero, cognitus, in tantum hoc animi vitio laboraret, ut, que etiam nihil ad rem attinebant, traheret in suspitionem et coniecturam veri. Erat quidem uxor ei nomine Salea, mulier non invenusta, nec certe illepida, sed quamtum vir abesset, comis et iucunda. Nunc attendite, iudices, queso, et mentes vestras advertite, quo modo res per iocum et lusum pene in uxoris perniciem sit conversa. Sutor quidam, quom galeam quandam militis subigerit, interrogatus, ut fit a quodam suo familiari, quid nam ageret? Saleam, inquit, subigo. Incertum an id studio an casu responderit, sed voce submissa et vultu nescio quo, quid secretum significante, id ita pertulit, ut homo, de quo statim dixi, qum tum maxime secus locum illum preterierit sane perturbatus et commotus animo sese domum coniiceret. Interpretatus quidem de multis ‘galea’ sutor dixerat de uxore sua, cui idem nomen suum esset dici. Vix igitur ullum cum uxore de
|
|