crucis patibulo, capite deorsum verso, sicut elegit, et sepultus est in Vaticano iuxta viam triumphalem.
Fuit autem Galyleus de vico Bethsaida, princeps apostolorum, episcopus Anthyocenus
VII an[nis] posteaque Romanus, et sedit Rome an[nis] XXV, men[sibus] III, diebus VI. Qui
cum adhuc esset in Anthiochia, duas scripsit epistolas canonicas; sed de secunda propter
stilum, quod eius fuerit, dubitatur. Qui evangelium Mathei et Marci tradidit ecclesiis Dei
legenda et evangelio Pauli seu Luce tribuit auctoritatem. Qui adventum Domini et ordinationes
in eo constituit et, ut beatus Ambrosius ait, quadragesimale ieiunium ecclesie tradidit
observandum. Eodemque die Paulum gladio occidit. Eic fuit Iudeus, Gamalielis discipulus,
qui XIIII scripit epistolas, sed propter stilum de ultima dubitatur, et creditur esse Barnabe
vel Luce vel Clementis; et cum ad Paulum Seneca scripsisset epistolas, Paulus quoque
scripsit ad eum. Est autem sepultus Paulus in via Hostiensi anno XXVII, ut quidam
aiunt, post passionem Domini. Causam necis eorum aiunt quidam fuisse, quia, cum
Symon magus se Dei virtutem assereret et ad patrem volare promitteret, cum a demonibus
in aere ferebatur, orantibus Petro et Paulo deiectus est. Hii duo, sicut ait Clemens,
uxores habuerunt. Nam Petrus, cum uxorem vidit duci ad passionem, gavisus ait: “O coniunx,
memento Domini”. Paulus negat se suam circumducere, ut expeditius posset predicationi vacare.
Petrus cum Rome esset, per omnem Ytaliam, Gallias, Hyspanias, Affricam Siciliamque et
insulas interiacentes sacerdotes instituit, licet Mediolanenses ecclesiam suam mentiantur a
Barnaba sumpsisse principium. Denique sibi Clementem substituit successorem. Metuens
autem Clemens, ne posteris transiret in vitium, coegit Linum et Cletum pontificari, qui quoque
fuerunt Petri discipuli. Discipuli vero Pauli fuerunt Dionisius Ariopagyta, qui
aput Athenas sacerdotium adeptus est, et Crescens et Trophimus, qui ad Gallias profecti
sunt, et Lucas, qui ad eius doctrinam scripsit evangelium et ad eius sequelam
Actus apostolorum. Demum Nero, cum a Romanis quereretur ad penam, quia magnam
partem senatus occiderat, a senatu fugatus est et occisus; dicitur autem, quod
semetipsum occidit; et in eo omnis Augusti familia consumpta est. Temporibus Neronis
Lucanus poeta claruit, qui deprehensus in coniuratione quadam brachium ad secandas venas
prebuit. Statius rethor, qui et Thebaidos appellatur, et Cornutus poeta, magister
|
1
5
10
15
20
25
|