Si omnes humores equaliter commiscentur, color erit aureus.  In  
subtilitate vel grossicie medius sive equaliter, colores fiunt e  
converso; verbi gratia, si sanguis equaliter cum colera commisceatur,  
fit color russus et subrusseus; si autem sanguis coleram 
excedat, color fit sub et minus rubeus et liquor subtilior. Quod si  
flegma cum colera nigra commisceatur, et commixtio fiat equaliter,  
color erit citrinus; si autem flegma fuerit, plumbeus color apparebit.  
Si autem nigra exulc        et calida frigida sit et sicca color  
erit lividus; si autem exusta, color erit viridis. Item si colera cum  
flegmate commisceatur, et commixtio sit equaliter fit color citrinus  
grossitudine. Si flegma vitreum fuerit, fit ut vitellum ovi; si  
vero plus hoc dominatur, fit color croceus vel aureus, russus et  
vermiculosus. Colores sunt cum sanguis commiscetur cum colera, et  
sunt inter rubicundissimum et citrinum, plumbinus et citrinus  
sunt inter album et nigrum; sed plombinus ostendit quod flegma  
plus habundet. Citrinus vero quasi viridis et coleram nigram habundare  
significat. Si vero frigiditas ac magis habundet, fiat color  
lividus.
  |  
  |