22. (1) DIFINITIO.
(2) Diffinitio est que alicuius rei breviter et absolute proprias
amplectitur potestates, (3) hoc modo: 'Iniurie sunt que aut pulsione
corpus aut convitio aures aut aliqua turpitudine vitam violant
alicuius'. (4) Item: 'Non est ista diligentia sed avaritia,
quoniam diligentia est suorum conservatio acurata sed avaritia
est alienorum iniuriosa appetitio'.
(5) Et est hec exornatio multum acommoda, quia vim et potestatem
rei tam lucide proponit et tam breviter explicat, ut nec
pluribus verbis oportuisse nec etiam potuisse dici videatur.
(6) Et dicitur iste color ethimologon.
23. (1) TRANSSITIO.
(2) Transitio quid dictum sit quidve dicendum breviter comprehendit,
(3) hoc modo: 'Mea vobis in istum beneficia iam sunt
nota. Nunc quam michi gratiam retulerit audiatis'.
(4) Iste color vocatur metaipon et valet ad duas res, quia
commonet predictorum et ad reliqua comparat auditorem.
24. (1) CORRECTIO.
(2) Correctio est que, sublato eo quod dictum est, aliud magis
|
|