Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 79


Dum hec in Italia gererentur, interim fortuna [Panormi
n]ovo malignandi genere [sevi]ebat, regisque discessum e Sicilia
multorum est periclitatio consecuta. Nam gaytus Martinus eunuchus,
quem rex ad custodiam civitatis ac palacii Panormi reliquerat,
cum in captione palacii fratrem suum a Christianis sciret
occisum, nec eius facti certos repperisset auctores, in omnes
Christianos atrociter occulteque deseviens, fratris mortem omnibus
imputabat. Cum ergo plerique civium accusarentur quod palacium
cum proditoribus ingressi, multam inde pecuniam abstraxissent,
idque iuxta curie consuetudinem accusatores monomachia
se probaturos assererent, eorum probationes tam prompte quam
libenter admisit et victores quidem tamquam de rege benemeritos
collaudans, penas victis atrocissimas irrogavit, nactusque
tempus ad ulciscendum fratrem ydoneum, quod a paucorum temeritate
fuerat inchoatum, ad multorum traxit perniciem. Hortabatur
enim iuvenes et propositis premiis incitabat eos, maxime
quibus nullum aut tenue patrimonium erat, quosque virtute corporis
partam gloriam affectare cognoverat, ut eiusmodi civium

1



5




10




15


Torna all'inizio