IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 37
DIVISIO TEXTUS
Postquam tractavit illam opinionem quae ponebat, actus peccatorum, inquantum
sunt, bonos esse, et a Deo, in hac distinctione prosequitur aliam opinionem
oppositam, quae ponit eos nullo modo a Deo esse; et dividitur in partes duas:
in prima prosequitur istam opinionem quantum ad hoc in quo a praecedenti differt;
in secunda determinat quoddam in quo ambae opiniones conveniunt, quod
scilicet Deus, quamvis non sit auctor malorum quae sunt culpae, est tamen auctor
poenarum, ibi: «Cum igitur omnes in hoc consentiant catholici tractatores,
scilicet quod Deus non est auctor malorum, cavendum est tamen ne malorum
nomine poenas sicut peccata generaliter includas». Circa primum tria facit:
primo narrat eorum opinionem; secundo ponit responsiones eorum ad rationes,
quibus alia opinio innitebatur, ibi: «Illa quoque Augustini verba... de naturis
sive de substantiis tantum accipienda fore tradunt»; tertio ponit rationes ad
impugnandum praedictam opinionem, ibi: «Ex quo colligitur res aliquas esse
quae a Deo non sunt». Et circa hoc tria facit: primo ponit rationes contra primam
opinionem; secundo ex dictis concludit quoddam quo ista opinio innititur
contra obiectiones quae possent fieri, ibi: «Ideoque cum dicitur Deus esse auctor
omnium quae sunt, bonorum, isti subintelligi volunt»; tertio utriusque opinionis
iudicium lectori relinquit, ibi: «Intendant diligenter his verbis praemissarum
assertores sententiarum». Prima dividitur in duas, secundum duas rationes;
secunda incipit ibi: «In hoc autem verbo superiorum sententiae recte
opponitur».
|
|