revocati, sed usque in hodiernum diem exulant vagabundi,
ut cognoscant perversi, qui diffiicile corriguntur, et stulti, quorum
infinitus est numerus, et homines pestilentes, qui dissipant civitatem,
quod pugnare contra Deum non est facile. Cognoscant etiam quod
gravius punit Deus servorum suorum iniuriam quam propriam,
que sibi infertur. Nam propriam pepercit in cruce, quando pro
transgressoribus rogavit, et exauditus est pro sua reverentia.
De servis vero suis dicit, Zacharie II: Qui enim tetigerit vos, tanget
pupillam oculi mei. Quod patuit in multis quos Deus punivit in
vindictam servorum suorum; quorum duorum, ceteris pretermissis,
ponamus exemplum, maxime autem illorum qui in ecclesia
passi sunt.
Quod Deus acriter et severe vindicavit mortem Zacharie filii Ioiade et beati
Thome Cantuariensis archiepiscopi, et de exemplo serpentis.
Quorum primus fuit Zacharias filius Ioiade, pontificis summi
Iudaici populi. De quo habetur, II Paralipo. XXIIII, quod spiritus
Domini induit Zachariam flium Ioiade sacerdotem, et stetit
in conspectu populi et dixit eis: Hec dicit Dominus: Quare transgredimini
preceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis
Dominum, ut derelinqueret vos? Qui congregati adversum eum miserunt
lapides iuxta regis imperium in atriis domus Domini. Hi
fecerunt contra Scripturam que dicit, Prover. XXIIII: Qui
arguunt laudabuntur, et super eos veniet benedictio. Labia deosculabitur
qui recta verba respondet. Sed impleverunt aliam Scripturam
que dicit, Amos V: Odio habuerunt in porta corripientem et
loquentem perfecte abhominati sunt. Et iterum Prover. XV: Non
amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur. Item
Prover. XXIX: Homines pestilentes dissipant civitatem. Item
Ys. LIX: Corruit in platea veritas, et equitas non potuit ingredi,
et facta est veritas in oblivione, et qui recessit a malo, prede patuit.
Sequitur in textu Paralipomenon: Et non est recordatus Ioas
rex misericordie quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit
filium eius. Quia, sicut dicit Ecclesiasticus XXIX, ingratus
|
|