: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 751


Tanta igitur ac tali anxietudine die noctuque aestuans, exterius
corpus attenuans, interius mentem excrucians, tandem divino animatus
oraculo, illud evangelicum saepe revolvebat in animo: « Omnis qui reliquerit
domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem,
aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et
vitam aeternam possidebit »; et iterum: « Qui non renuntiat omnibus
quae possidet, non potest meus esse discipulus ». Talibus itaque Redemptoris
evangelicis dictis vir Domini roboratus, patriam parentesque deseruit,
cunctis huius saeculi pompis abrenuntiatis et, quod dulcius est,
uxorem propriam servata integritate corporis dereliquit; atque naufragium
huius aerumnosi saeculi, ceu procellosi maris tempestate quassatus,
nudus evasit. Catholicae fidei clypeo munitus, freno castitatis praecinctus,
gladio spiritus quod est verbum Dei, ferventer ignitus, Domino
gubernante, monasterium petiit: in quo coenobitalis vitae tramitem
prudenter amplectens, ieiuniis, vigiliis, et orationibus, die noctuque Christo
infatigabiliter serviens, in sanctitatis operatione sinceriter vixit.
Pluribus inde diebus monachico cultu sancti Basilii regula approbatus,
probis moribus apprime exornatus, ad heremi campum proeliaturus

Torna all'inizio