nunc, Deo auxiliante, domnus Iosue venerabilis abbas regimen  
tenere videtur, omnes rebus substancie nostre ibidem offerimus,  
que esse videntur in finibus Telesie tam, et per alia loca unicumque  
nobis pertinent vel pertinentes fuerint, idest case, curtes extrinsecus  
cum vineis, territoriis, campis, silvis, pratis, culto vel inculto,  
<in> montibus tam, et in plano, peculia omnia, et in omnibus  
omnem nostram substanciam in predicto monasterio, pro redepmcione  
anime nostre offerimus. eo tenore, ut dum nos qui supra  
Laupo et Romano germani vixerimus, ipse res in nostra sint potestate  
tantum ad laborandum, usufrugiendi, vivendi, nam non  
vendendi, aut in alio monasterio offerendi, aut quolibet modo alienandi; 
post vero nostrum discessum integra omnes res nostra  
deveniat in possessionem de ipso sancto monasterio. preterea  
volumus, ut si digna genitrix nostra super nos vixerit et lectum  
genitoris nostri secundum ordinem custodierit, habeat ad vivendum  
ipsam curtem nostram in Satroniano, diebus vite sue, et post obitum  
eius deveniat ipsa curte in integrum in potestate de predicto  
sancto monasterio, ut neque a nobis, neque ab heredibus nostris,  
neque a nullo quoquam homine numquam habeat licencia alienandi;  
post vero nostrum discessum, contra nostram offercionem causare  
aut molestare presupmserit, set qualiter supra diximus semper firma 
et stabilis in suprascripto sancto monasterio permaneat. Quod 
vero offercio in suprascripta racione te Maio notarium taliter scribere  
rogavimus. Actum in atrio Sancti Vincencii, in Iobiniola, 
mense et indiccione suprascripta, feliciter. 
  |  
  |