Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 153


16. Noctem namque curis pressus uerbosus dimidiat
Et auroram, ut loquatur, saepius anticipat;
Totum diem in loquendo postmodum continuat.
17. Haec et alia praelatus sustinet quam plurima:
Saeculares foris pungunt, intus fratres uulnerant;
Illi corpus persequuntur, hi corrodunt uiscera.
18. Dic, praelate, rogo, care, quae est ista dignitas?
Intus dolor, foris labor, hinc, inde calamitas;
Corpus, fateor, his malis perditur et anima.
19. Quis enim abbatum ualet ferreo nunc tempore
Inter tot calamitates uirgas ferre fertiles?
Praelatorum certe modo sunt honores steriles.
20. His honoribus, abbates uenerandi, cedite,
Graue pondus et inane ultro iam abicite
Et de cetero quieti ac securi uiuite.
D.7. ADVERSVS SIMONIACOS.
1. Mundi turba turbolenta, error et diuisio,
Haeresis Simoniana, zelus et ambitio
In lamentum nos compellunt stili sub officio.
2. Exarentur ergo cuncta strictim a principio,
Ex quo summae sedis praesul Sancto doctus Spiritu
Scelestorum proba coepit emendare liquido.

Torna all'inizio