Nunc primum prodit ex Codice MS Bibliothecae S. Eusebii
Monachorum Ordini S. Petri Coelestini Romae.
Philippus Princeps Tarenti, et Imperatoris Constentini
Vicarius in Tarento, Magnificus Franciscus de Loffredo de
Neapoli, et quidam Magnificus Seripando, et tunc venit Domus
Freccia de Neapoli Tarentum, quia erat Magister
Rationalis.
Ligorius Zurulus fuit Logotheta et Protho Regni Siciliae.
Nicolaus Spinellus legum Doctor Prothonotarius Regis Loysii,
et Reginae Joannae.
Huic Philippo servivit quidam Miles de domo de Rogerio
de Salerno, quidam medicus de Guindatio de
Salerno.
Principes Tarenti infeudabat libere et donabat feuda,
et sic Imperium erat in tota terra Hydrunti. Cogita quae
vidimus in magno labyrintho subterraneo Tarenti, Domus
Capitignana de Tarento sunt anni 300., ex quibus hinc
feudat de domo Dominus Roberti: et tempore plures memoriae
de domo de Nola, de domo de Ruca, quae est in S.
Petro Galatino.
Nobilis antiqua Tarenti Domus Cappella, Domus Muscettola,
Manfreda, et Patetarii de Vento multae Scripturae
et privilegia servantur in Ecclesia S. Viti de Tarento.
|
|