Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 392


2. Praeterea, revelatio divina non fit nisi per infusionem alicuius luminis gratis
dati. Sed Rom. 1 dicitur quod illis, scilicet philosophis, revelavit ea quae etiam
naturali ratione cognoverunt. Ergo nulla cognitio veritatis potest esse sine aliquo
lumine gratiae infuso.
3. Praeterea, facilior via est cognoscendi aliquid per doctrinam quam per
inventionem. Sed, sicut Augustinus in lib. De magistro dicit, nullus potest
discere exterius, nisi interius Deus doceat; unde patet quod per doctrinam
cognitionem veritatis homo habere non potest nisi per gratiae auxilium interius
operantis. Ergo multo minus per inventionem; et ita nullo modo: quia omne
quod quis novit, discens vel inveniens novit, ut Philosophus dicit.
4. Praeterea, sicut se habet lux corporalis ad visum, ita se habet lux spiritualis
ad intellectum. Sed nihil potest videri corporaliter nisi per influxum lucis corporalis,
et praecipue maxime lucentis, quod est sol. Ergo nihil potest intelligi
nisi per influxum luminis spiritualis a Deo; et hoc est gratia: ergo nullum
verum sine gratia sciri potest.
5. Praeterea, quaecumque sunt in genere aliquo, reducuntur sicut in causam in
unum primum, quod est maximum in genere illo. Sed primum in genere intellectivorum
est ipse Deus. Ergo est maxime intelligens, et causa intelligendi omnibus
intelligentibus. Sed non causat aliquid in nobis nisi aliquid influendo. Ergo
non possumus aliquod verum intelligere sine infusione alicuius gratiae.
SED CONTRA, Damascenus dicit, quod nulla res destituitur
propria operatione. Sed intelligere verum est propria operatio intellectus. Ergo
sine omni gratia superaddita veri cognitionem habere potest.
Praeterea, non est impotentior intellectus in intelligendo quam sensus in sentiendo.
Sed sensus sine gratia potest sentire sensibilia. Ergo et intellectus sine
gratia potest intelligere intelligibilia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod verorum quaedam sunt naturali rationi proportionata,
quaedam naturalem rationem excedunt. Illa naturalem rationem excedunt
quae non possunt concludi ex primis principiis per se notis. Cum enim prima
principia sint sicut instrumenta intellectus agentis, ut Commentator dicit in
3 de Anima, oportet ea esse proportionata virtuti eius, sicut
organa corporalia sunt proportionata virtuti motivae; unde quae ex primis
principiis concludi non possunt, naturale lumen intellectus excedunt.
Huiusmodi autem sunt ea quae fidei sunt, et futura contingentia, et huiusmodi:
et ideo horum verorum cognitio sine lumine gratiae gratis datae haberi non
potest, sicut lumen fidei, et etiam prophetiae, et aliquid huiusmodi. Si autem
loquamur de illis veris quae naturali rationi proportionata sunt, sciendum est
quod circa hoc est duplex opinio.

Torna all'inizio