Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 40


Et secundum id quod Verbum in principio erat apud deum, et iuxta
illud quod Verbum caro factum est et habitauit in nobis, sub
uniuersa caeli latitudine sincerissima inuiolabilis fidei regula et
uerissimo praedicat et religioso adorat affectu. Hinc illud est quod
in amoris carmine epythalamio sponsa modulamine cantat: Dilectus
meus candidus et rubicundus, electus ex milibus.
Candidus
nimirum per id quod In principio erat uerbum, rubicundus uero per
id quod Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Propter quod
quadripertitae crucis purpureo in roseto, asparsus praetioso sanguinis
ostro, rubicundus nihilominus sponsae dilectus refulsit, cui per
Esaiam dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum et uestimenta
tua sicut calcantium in torculari.

I 34 (I 53) Pauli igitur ad romanos istiusmodi scribentis calamo
perdocetur: Quorum patres inquiens et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.
Et secundum
carnem quidem ex patribus, et secundum diuinitatem sine carne
ex deo patre, unum tamen eundemque Christum Iesum super
omnia deum benedictum in saecula confitetur. Quoniam non ex
patribus purus homo ueluti quilibet prophetarum, qui adoptiui
filii et nuncupatiui dei uocabulo censeri possunt, sed ex beatae
uirginis inmaculato utero, quae de sancta praecedentium horum
patrum stirpe discenderat, deus et homo ueraciter natus tamquam
sponsus de thalamo suo processit. De quo Iohannes apostolus in
epistola sua testificans ita ponit: Scimus inquit quia filius dei uenit
et dedit nobis sensum, ut cognoscamus et simus in uero filio eius Iesu
Christo. Hic est uerus deus et uita aeterna.
Illum utique Iesum
Christum uerum filium dei et uerum deum et Iohannes et Paulus
et omnia scripturarum oracula protestantur, qui natus est de spiritu
sancto et uirgine Maria, qui passus, crucifixus, mortuus et sepultus
est pro nobis quique tertia die resurrexit, ascendit in caelum, sedet
ad dexteram dei uenturusque est cum gloria uiuos et mortuos
iudicandos. Quisnam sit ille Christusquem tu, heretice, nuncupatiuum

Torna all'inizio