Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 102


capiunt devastant incendunt || dato tamen prius praecepto, ut
siqui in sancta loca praecipueque sanctorum apostolorum Petri
et Pauli basilicas confugissent, hos in primis inviolatos securosque
esse sinerent, deinde in quantum possint praedae inhiantes
a sanguine temperarent.
|| capta itaque Roma est anno millesimo
centesimo sexagensimo quarto conditionis suae.
|| die sane tertia
sponte Gothi Urbe discedunt facto aliquantarum aedium incendio,
sed ne tanto quidem, quantum
olim a Caesare factum est. ||
deinde per Campaniam Lucaniam Britiamque simili strage
bacchantes Regium pervenere in Siciliam transfretare cupientes.
quo cum transmeare ascensis navibus vellent, perpessi
naufragium plures suorum amisere. Alaricus inter haec dum,
quid ageret, deliberaret, apud Consentiam subita morte defunctus
est. Gothi Basentum amnem de alveo suo captivorum
labore derivantes Alaricum in medio eius alveo cum multis
opibus sepeliunt amnemque meatui proprio reddentes, ne quis
locum scire possit, captivos, qui interfuerant, extingunt.
Regem deinceps Athaulfum Alarici adfinem Gothi constituentes
Romam redeunt: siquid residui fuit, more locustarum
eradunt auferentes exinde Gallam || Placidiam Theodosii
principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus
apud
Forum Cornelii coniugio sociavit. quae multo post rei publicae
commodo fuit.
|| nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio
subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret.
||
qui ad Gallias proficiscens dein || apud Barcilonem
fraude suorum occisus est. post quem Segericus regnum capiens,
dum pacem Romanis servare disponit, et ipse a suis
peremptus est. deinde Wallia regnandi iura suscepit ad hoc
electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a Deo ordinatus,
ut confirmaret.
||
Interea comes Stilico Wandalorum perfidae et dolosae gentis
genere editus, Eucherium,
ut dictum est, filium iam a puero
Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperio substitueret,
||

Torna all'inizio