: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1727


cliviores sensus hominis sunt ad malum quam ad bonum agendum,
et facile ad consueta revertitur animus, licet ab illis quandoque
multum sit elongatus. Scio enim quod ex fervore nimio levissima
omnia vobis videntur; sed mementote quod dicitur, quia ecce qui serviunt
Deo non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.
"Primum quidem ad portandum omnia dulcissima vobis existunt,
sed paulo post, securitate accepta, de collatis beneficiis incuriam
admittetis. Putabitis qua hora vultis in id ipsum redire et primam
reinvenire consolationem, sed negligentia semel admissa non
de facili extirpatur. Declinabit deinde cor vestrum ad alia, sed ratio
reclamabit ut redeatis ad prima. Sic conversi in torporem et
acidiam spiritus volatilia excusationum verba pretendetis, dicentes:
"Non possumus esse, sicut in principio fuimus, fortes et nunc alia
tempora currunt"; nescientes quod dicitur quia, cum consummatus
fuerit homo, tunc incipiet. Erit tamen in animo vestro semper
vox sic dicens: "Cras, cras revertemur ad virum priorem, quia melius
erat nobis tunc quam nunc".
Ecce predixi vobis plura, fratres, et multa habeo vobis dicere,
que non potestis portare modo. Veniet hora, cum palam vobis
exponam omnia supra dicta".
Capitulum 28 -Beatus Franciscus cum fratribus respondet Paupertati.
Ad hec beatus Franciscus cum fratribus suis pronus in terram
cecidit, gratias agens Deo et dixit: "Placet, domina nostra, quod dicis,
nec in omnibus que locuta es aliqua reprehensio esse potest.
Verus est sermo quem audivimus in terra nostra super sermonibus
tuis et super sapientia tua; et multo maior est sapientia tua
quam rumor quem audivimus. Beati viri tui et beati servi tui, ii
qui sunt coram te semper et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus
Deus tuus benedictus in secula cui complacuisti et dilexit te in
sempiternum et constituit te reginam ut faceres misericordiam et iudicium

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio