: De paenitentia regum et de investitura regali collectanea

611


sacerdotibus concessit. Hinc ad augustam Constantinam: Omnipotens Deus, qui pietatis
vestrê cor suê dextra maiestatis tenet et nos ex vobis protegit.
Et rursum: Salonitanê
civitatis episcopus me ac responsali meo nesciente ordinatus est et facta res est, quê sub
nullis anterioribus principibus evenit. Quod audiens ad eundem prevaricatorem, qui inordinate
ordinatus est, protinus misi, ut missarum sollempnia celebrare nullo modo auderet,
nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri ipsi vidissent, quod ei sub
excommunicationis interpositione mandavi.
Et iterum: Ego preceptione pietatis dominorum
obediens eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc quod in ordinatione
sua me vel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me
auctore fuerit ordinatus.
Et quibusdam interpositis: Dominus nos sub manu vestra non
secundum peccata nostra, sed secundum gratiê suê dona disponit.
Item de ecclesiastico
regimine et pace reipublicê ad Mauricium augustum: Piissimus atque a Deo constitutus
dominus noster inter cêteras augustorum ponderum curas conservandê quoque sacerdotali
caritati regimine spiritali invigilat.
Idem Gregorius Mauricio augusto in epistola
'Omnipotenti Deo reus est': Dominorum legem suscepi, in qua subiunctum est, ut
nulli, qui manu signatus est, converti liceat. Sed hoc est contra Deum. Ego quidem
iussioni tuê subiectus eandem legem per diversas terrarum partes feci transmitti et quia
lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet, ecce per suggestionis meê paginam dominis
nunciavi. Utrobique ergo quê debui exsolvi, qui et imperatori obêdientiam prebui
et pro Deo quod sensi, minime tacui.
Idem Gregorius Senatori presbitero et abbati
xenodochii in epistola 'Quando ad ea': Item constituimus, ut obeunte abbate atque
presbitero supradicti xenodochii atque monasterii, non alius sibi quacumque obreptionis
astucia ordinetur, nisi quem rex eiusdem provincię cum consensu monachorum secundum
Dei timorem elegerit ac providerit ordinandum.
Idem Gregorius Theodoro episcopo in
epistola 'Quando bona': Valde durum mihi videtur, ut ab eius servicio imperator milites
suos prohibeat, quin et omnia protribuit et ditari eum non solum militibus, sed et sacerdotibus
concessit.
Idem Gregorius omnibus episcopis Syciliê in epistola cuius inicium:
Legem, quam piissimus imperator dedit, ne fortasse hi, qui miliciê vel rebus sunt publicis
obligati, dum causarum suarum pericula fugiunt, ad êcclesiasticum habitum veniant, vel
in monasteriis convertantur, vestrê studui fraternitati transmittere, hoc maxime exorans,
ut, quod hi qui in seculi actionibus inplicati sunt, in clero êcclesiê propere suscipiendi
non sunt.
Gregorius Virgilio Arelatensi: Quibusdam namque narrantibus agnovi, quod
in Galliê vel Germaniê partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi dilacione perveniat.
Et post pauca: Alia quoque res est nobis valde detestabilis nunciata, quod quidam
ex laicali habitu per appetitum glorię temporalis defunctis episcopis tonsorantur et
fiunt subito sacerdotes.
Et post: Qua de re necesse est, ut vestra fraternitas precellentissimum
filium meum Teudebertum regem ammonere studeat, ut huius peccati maculam

a regno suo funditus repellat, quatenus omnipotens Deus tanto apud se maiora retribuat,
quanto conspicit eum et amare quod diligit ipse et vitare quod odit. Gregorius Maximo
exepiscopo in Salona: Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare cognovimus,
ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensu ad sacerdotalem

Torna all'inizio