Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 63


partes dividere debeant, illi et sui heredes tollant sortes tres, et
ad missum nostri monasterii dare obligaverunt ipsam quartam partem,
et obligaverunt se omnes supra nominati ut a die illo, quo
in eodem castello habitaverint, non habeant licenciam ad habitandum
pergere in alium locum, sine voluntate suprascripti domni
Leonis abbatis, et de eius successoribus; et si a modo et usque
in predictos .XXVIIII. annos non compleverint ipsi omnes suprascripti
et sui heredes in parte predicti monasterii et ad eius abbatibus
et rectoribus omnia in ipsa racione, que superius legitur,
quinquaginta libras argenti pena se et suos heredes in parte predicti
monasterii et eius abbatibus ac rectoribus componere obligaverunt
per suprascripta vuadia se ipsis mediatoribus ad pignerandum,
si necesse fuerit, per nominative boves, baccas, porcos et alias res
suas usque ad legem insimul, et personas suas, ut licenciam et
potestatem habeamus comprehendendi eos in via, et in omni loco, ubi
eos invenire potuerimus, et ante puplicum iudicem et comprehensos
ducamus, et teneamus usque dum nostrum monasterium ad suam
veniat legem et iusticiam. Si autem nos, vel missum predicti nostri
monasterii querere presupmseri<n>t de pressura, aut de antestata,
vel de simplicitate, aut de ipsa pignoracione, tunc qualiter lege et
iusticia illis a misso nostri monasterii recipere quesieri[n]t, taliter
in parte nostri monasterii facere obligaverunt, et taciti exinde maneant
semper. Scripsi ego Adelpertus notarius et interfui.
CONSIGNAVIT eciam pater iste venerabilis Leo diversas terras, et
possessiones monasterii huius multis in locis, et multo certamine
ammissa reparavit. ea vero, que dicebantur ecclesie Sancte
Dei genitricis Marie in Oliveto, et alia plura in ipso comitatu Benafrano,
ita devicit celebri placito et iudiciali lege sancita.

Torna all'inizio