A.D. MCV. Incepta est lis inter Pisanos et Lucenses.
MCVII. Rex Enrigus IIII cum ingenti exercitu venit in Italiam et Pisa, et fecit pacem
inter Pisanos et Lucenses. In eadem guerra vicerunt Pisani Lucenses tribus vicibus in campo,
et castellum Ripafractam recuperaverunt, et ripam, unde lis fuit, retinuerunt.
MCXVI. Comitissa Matilda obiit.
A.D. MCXIIII. Pisanus populus, iussu Domini pape Pascali II, perrexit Maioricam
cum trecentis navibus, in die Sancti Sixti exivit de fauce Arni. Qui inde egressi et per
multa loca diu morati, tandem in portu Salon devenerunt. Qui ire Maioricam volentes,
Barchinonam ingressi sunt, et ibi multarum navium sunt perpessi naufragium. Quo facto,
Pisani inierunt consilium, ut alii ob preparanda necessaria Pisam redirent, alii vero ibi remanerent
et naves reficerent. Factum est autem, ut in natalitio Sancti Iohannis, et qui ierant
et qui remanserant omnes convenirent et contra Maioricam iter optatum, aura prospera flante,
agrederentur. Sed, divina disponente gratia, prius ad insulam Evisam aplicuerunt, et ibi
urbem cum inmani Saracenorum interfectione in festo Sancti Laurentii ceperunt, et hoc
in eodem anno. Post hec, in festivitate Sancti Bartholomei apostoli, ad insulam Maioricam
aplicuerunt, quem per sex menses cum manganis et gattis et castellis ligneis obsidentes,
eam cum triumpho magno tandem ceperunt, et multitudinem auri et argenti, et vestium
inde adduxerunt cum multis Saracenis.
A.D. MCXVIIII. Inceptum est bellum inter Pisanos et Ianuenses.
|
1
5
10
15
|