subierint. Quam multorum malorum causa et fomes pecunia sit. Quantopere corpus animumque effoeminet. Quam infinita, insatiabilis et impotuna sit: eam a sapientibus nunquam expetitam, propterea quod et virorum et cupiditatum et curarum omnium quasi parens sit existimata. Postremo quis eius finis esse possit, indagabimus. quam multis modis partae divitiae dilabantur. Quo pacto ab invitis relinquantur. Ostendemus ita, ut avaro tam defuisse quod habuerit, quam quod non habuerit, doceamus. Si ad honorum aut gloriae contemptionem impellere quenquam studebimus, primum ostendemus quanta in ea re comparanda sit difficultas, quantis laboribus, periculis, incommodis, curis, ac molestiis obnoxios nos esse oporteat, quam gravem, quam diuturnam, quam indignam servitutem subire, quam turpiter atque ignominiose agere, quibuscum versari, quibus adulari, quibus subiici honoris et gloriae causa compellamur. Deinde quam saepe haec omnia frustra suscipiamus, quum ea quae volumus non consequamur. Atque haec exemplis eorum docebimus, qui suae ambitionis poenas dedere. Deinde quam ea res inanis fluxaque sit, tum ab ipsius rei natura, tum ab his a quibus proficiscitur, ostendemus. Honor enim per se vana quaedam et inanis hominum existimatio
|
|