Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est malum: quoddam
quod consistit in voluntate eius cui inest, quod dicitur malum culpae; quoddam
vero est malum contra voluntatem eius cui inest, quod dicitur malum poenae.
Malum autem culpae abhorret quis vel ex hoc quod declinat a rectitudine rationis,
et sic est timor inhonesti contrarii, inditus cuilibet virtuti; vel, ex hoc quod
declinare facit ab ipso Deo, et sic pertinet ad donum timoris. Horror autem declinationis
a regula aliqua, est propter amorem regulae. Unde timor qui est donum,
causatur ex amore Dei; et ideo dicitur timor amicabilis vel filialis, inquantum
Deus dicitur pater noster; vel etiam castus, inquantum Deus dicitur metaphorice
sponsus animarum nostrarum. Timor autem servilis, ut supra dictum est, inclinat
ad aliquid faciendum contra voluntatem. Unde oportet quod illud malum habeat
quasi obiectum proprium quod est contra voluntatem, ex hoc rationem mali
habens quod est malum poenae; et ita servilis et castus non habent idem obiectum,
sed diversa; et propter hoc differunt secundum substantiam habitus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod idem est fidei formatae et informis obiectum;
non autem timoris servilis et casti. Proportio autem commutata non tenet in
omnibus, sed in numeris et magnitudinibus, ut dicitur in 1 Posteriorum.
Ad secundum dicendum, quod sicut amicus, quamvis delectationem habeat ex
praesentia amici, non tamen propter hoc quaerit amici praesentiam ut in ipso
delectetur, sed propter amicum ipsum, cui vult coniungi quantumcumque potest;
ita et timor castus non timet separationem inquantum est poena, sed inquantum
est elongatio ab amato.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est ratio alterius sicut formaliter complens
obiectum, non pertinet ad alium habitum vel potentiam, sicut lux et color:
et hoc modo Deus est ratio diligendi proximum per caritatem. Sed illud quod
est ratio alterius sicut causa, non oportet quod ad eumdem habitum pertineat,
nec etiam ad eamdem potentiam; sicut calor qui est ratio odoris, cognoscitur
tactu, odor autem olfactu. Et similiter separatio a Deo dicitur esse ratio poenae
aeternae sicut causa; unde non oportet quod ad eumdem habitum pertineat.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in quolibet dictorum est considerare
duos actus. Unum principalem, quem timor elicit, scilicet refugere hoc
malum vel illud. Alius est secundarius, quem timor imperat, scilicet facere aut
dimittere hoc vel illud propter fugam illius mali cuius est timor. Timor ergo initialis
quantum ad primum actum non differt a timore casto: quia timere poenas
aeternas non est actus timoris initialis, sed compatitur secum istum actum, sicut
|
|