XLVI. DE VINO IN INSULA ET ALIIS VILLIS RIPPERIE  
VENDENDO AD MINUTEM ET DE SATISFACTIONE PER  
TABERNARIUM FIENDA. 
ITEM quod in Insula et Orta quilibet possit vinum bibendum in  
domo propria vendere per se et alium, in villa vero Armegni in  
quolibet cantono possit esse una taberna, in aliis vero villis una  
taberna pro qualibet villa tantum, qui contrafecerit solvat soldos  
.LX. imperialium; quos tabernarios villarum elligent consules  
ipsarum villarum de mandato castellani. Insuper tabernarii predicti  
annis singulis satisdare teneantur facere bonam mensuram, nec  
ipsum vinum dare bibentibus ad ludum prohibitum, nec bannitis  
de maleficio, nec personis publice infamatis, nec furtum, nec  
robariam recipere. Quilibet vero vinum extra domum exportandum  
libere sine satisdatione vendere possit ad minutum et grossum,  
contra predicta vel aliquod predictorum faciens solvat soldos .XX.  
imperialium. 
XLVII. DE PENA NON SATISFACIENTIUM TABERNARIO. 
ITEM quicumque biberit vel comederit in taberna vel domo  
hospitis, non presumat exhire de dicta domo sive taberna sine  
licentia et consensu tabernarii vel hospitis, donec tabernario vel  
hospiti de expensis cibi vel potus prius satisfecerit. Qui contrafecerit  
solvat pro pena soldos quinque imperialium et compellatur per  
castellanum ad domum tabernarii vel hospitis reddire cum roba et  
vestibus, quas habebat secum quando de taberna sue hospitio  
recessit; quod si predictus debitor, exceptis solum camisa et  
farabula, silva omnia ipsi tabernario vel hospiti relinqueret, possit  
impune recedere, salvis statutis loquentibus de filiis familias vel de  
minoribus. 
XLVIII. DE PENA IURANTIUM CONSIGNARE BONA SUA  
ET NON CONSIGNANTIUM. 
ITEM si quis, ad petitionem creditoris sui, iussu castellani buona  
sua consignare iuraverat et non consignaverit tantum quod possit
  |  
  |