Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 80


DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
Dicto exitu rerum a primo principio, hic prosequitur ordinem earum in ultimum
finem; et dividitur in partes tres: in prima ostendit finem ultimum creaturarum:
in secunda ex fine ostendit creaturarum diversitatem, ibi: «Et quia non valet
eius beatitudinis particeps existere aliquis nisi per intelligentiam... fecit Deus
rationalem creaturam»: in tertia, ex distinctione concludit tractandi ordinem,
ibi: «Ex praemissis apparet, rationalem creaturam in angelicam et humanam
fuisse distinctam». Secunda dividitur in tres: in prima ostendit ordinem spiritualis
naturae in finem; in secunda ordinem corporalis, ibi: «Et sicut factus est
homo propter Deum... ita mundus factus est propter hominem»; in tertia ordinem
coniuncti ex utroque, ibi: «Solet etiam quaeri, cum maioris dignitatis esse
videretur anima si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori». Circa
primum duo facit: primo ex fine concludit spiritualis naturae institutionem;
secundo concludit ordinem ipsius in finem, ibi: «Ideoque si quaeratur, quare
creatus sit homo vel Angelus, brevi sermone responderi potest: propter bonitatem
eius». Et circa hoc tria facit: primo assignat finem ex parte agentis; secundo
ex parte operis, ibi: «Et si quaeratur, ad quid creata sit rationalis creatura,
respondetur, ad laudandum Deum»; tertio coniungit utrumque, ibi: «Cum ergo
quaeritur quare vel ad quid facta sit rationalis creatura, brevissime responderi
potest: propter Dei bonitatem et suam utilitatem». Circa hoc duo facit: primo
ostendit finem corporalis creaturae; secundo excludit quamdam dubitationem,
ibi: «De homine quoque in Scriptura interdum reperitur quod factus sit propter
reparationem angelicae ruinae».

Torna all'inizio