Non eget, o fili, Deus offerri quicquam ex iniustitia sibi, quia, ut
legimus, sic ei fiunt uictimae ex rapina quomodo si mactet quis
filium in patris praesentia. Patratorem quidem multorum bonorum
agnouimus fratrem nostrum Annonem archiepiscopum. Sed tamen
in hac parte minime defendendus est non errasse, dum quod
beato Nicolao praeripuit sanctae genitrici Dei gratum holocaustum
aestimauit, dicente Domino per prophetam: 'Quia ego Dominus
diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocausto.' Nec
fas est a fidelibus credi, matrem discrepare a uoluntate filii; dum
id prorsus constet utrisque proprium atque commune, eadem
|
|