potest auferri vel minui, nihil opponitur privative vel contrarie: unde nec ipsum
particulare malum opponitur summo bono directe, sed particulari bono, quod
per ipsum privatur. Et dico aliquid directe opponi alteri, quando opponitur ei
secundum quod huiusmodi; sicut nigredo manus opponitur albedini manus
directe; sed indirecte opponitur etiam albedini parietis, non in quantum est
nigredo vel albedo huius, sed inquantum est albedo simpliciter: per quem
modum cuilibet bono quodlibet malum opponitur, non secundum propriam
rationem huius vel illius, sed secundum communem rationem boni et mali: et
sic si malum summo bono opponatur, hoc erit indirecte: quia non opponitur ei
inquantum est tale bonum, sed inquantum bonum.
Ad secundum dicendum, quod malum non habet causam nisi per accidens
dupliciter. Primo modo scilicet, secundum quod agens per accidens dicitur
respectu eius quod accidit praeter intentionem agentis, quia omne agens agit
propter finem, et intendit bonum quod est finis, et nulla privatio est intenta, sed
sequitur ex forma inducta cui adiungitur: ignis enim non intendit a materia privare
formam aeris, sed inducere formam propriam; sed inducendo formam propriam,
privat formam aeris; similiter peccator intendit dulcedinem, quae est
bonum alicuius partis eius, scilicet concupiscibilis, et non intendit privationem
gratiae. Secundo, sicut dicitur agens per accidens, removens prohibens: prohibens
enim privationem est forma vel res aliqua. Unde qui removet illam rem,
dicitur causare privationem; sicut qui extinguit candelam vel exportat ex domo,
dicitur causare tenebras. Quod ergo dicitur, quod omne quod est, vel est principium
vel a principio, intelligendum est de illis quae sunt aliquid in re; sed
malum est privatio quaedam, et non nominat naturam aliquam positive.
Ad tertium dicendum, quod si loquamur de malo naturae, malum potest considerari
vel respectu totius naturae, vel respectu alicuius particularis agentis in
natura. Si respectu totius naturae, sic constat quod malum est valde in paucioribus,
quia non potest esse nisi in generabilibus et corruptibilibus, quorum congregatio
est parvae quantitatis respectu totius caeli, in quo nullum malum accidit.
Si autem consideretur respectu alicuius particularis agentis in natura, constat
quod actio eius semper est secundum debitum naturae suae, nisi aliquando
impediatur, et hoc est raro; et ex tali impedimento accidit malum in natura eius,
sicut apparet in partubus monstruosis. Si autem loquamur de malo culpae,
quod invenitur in eo quod non determinatur ad unam actionem, sicut omnia
quae agunt ex libertate voluntatis; aut hoc est plurium naturarum, aut unius
tantum. Si est unius naturae, sicut in Angelis, sic constat quod in pluribus est
consecuta operatio recta secundum convenientiam naturae ipsorum, et peccatum
ipsorum fuit ut in paucioribus. Si autem est plurium naturarum, sicut est
homo, qui est compositus ex natura intellectuali et sensitiva, potest considerari
|
|