Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 517

Tomus I


Cap. LXXIX.
Idem significat Cremonensibus se regnum pacifice
possidere, et se iturum in Lombardiam, et
ut pareant vicario.
Frequenter vobis describere volumus altitudinem
status nostri, ut dum in prosperis
successibus, quos divina nobis largitur
potentia, vestra devota fides et fidelis devotio
glorietur nobis etiam fuerint ipsa gaudia
gratiora, si vobiscum participamus eadem
quos in exaltatione nostra pro certo novimus
exaltari. Accedat ad vos igitur praesentium
verborum compages, vestris sensibus firmiter
relatura, quod H. comite Cafertano, dilecto
sororio nostro, una cum civitate Capuae,
ad mandata nostri culminis jam converso,
totum regnum habemus pacifice: ita,
quod nostro dominio taliter conculcatum nihil
ibi jam superest nostrae contrarium Majestati,
nihil ibi resistit de caetero votis nostris. Ideoque
collecto robore, viribus undique congregatis,
resumpto spiritu fortiori, tota mente
proponimus intendere negotiis Lombardiae; et
personam nostram, regna, divitias, et thesauros
exponere pro nostris rebellibus edomandis.
Ad cujus propositi finem votivum, ut
possimus salubrius pervenire, ad vestram et
aliorum fidelium salutem perpetuam, nostramque
gloriam et honorem, illo proditore

Torna all'inizio