conscripsit. Iohannes cognomento Sapiens Persarum episcopus et Eusebius
presbiter Romanus, confessor, et martyres Maximus presbiter et Archelaus diaconus
claruerut, cuius corpus Cremonam episcopus Lando portavit.
Hylarius autem Pictaviensis episcopus multa de Christiana religione conposuit, qui fuit
lucifer Romanorum, lucerna ecclesiarum, lapis preciosus, qui ad quecumque ascendit, pulcro sermone
aureoque ore locutus est. Sed synodi aput Seleuciam, Ariminum et Mediolanum celebrantur,
in quibus dampnatur fides nostra, quia omnes pene toto orbe polluebantur ecclesie
Arriana impietate. Sed quidam Audeus, a quo Audiani, qui et Antropomorphite dicti
sunt, Deum conformem humanae ymagini dogmatizabat, quia dixit: Faciamus hominem ad
ymaginem et s[imilitudinem] n[ostram]. Macedonius etiam actor erroris spiritum sanctum creaturam
esse docebat; unde eius discipuli Macedoniani vel Pneomatici vel Semiarriani, quia ex
parte consentiebant eis, dicebantur. Fotinus preterea negabat Christum ante secula
natum.Achacius non fuit novi erroris inventor, sed veteris imitator. Aecius quoque pro suis
cathegoriis et sylogisticis perplexionibus ab ecclesia pellitur. Apostoli namque nos dialeticam
non docuerunt; cuius discipuli dicebantur Aeciani, sed post vocati sunt Euno
miani ab Eunomio discipulo eius. Eudoxius etiam patrem dixit asebis et filium eusebes,
que duo vocabula, cum active et passive ponantur, ab ecclesia cum auctore sunt
repudiata. Asebis enim “non colens” vel “non cultus”, eusebis “bene colens” vel
“bene cultus” interpretatur. His temporibus Sapor rex Persarum in Christianos
seviens Anthiochiam venit, sed orationibus Iacobi episcopi prevalere non potuit, cuius
precibus cyniphes et culices exercitum confuderunt, eius animalia molestantes et fugere
conpellentes. Verum Arsatius Nicenus de milite confessor effectus in quadam turri divinam
exercuit phylosophyam, qui terremotum Nicee predixit, demones effugavit, draconem
occidit. Demum pronus iacens in oratione, sicut solebat orare, nature concessit. Macharius
discipulus Antonii heremiticam vitam duxit. Plures autem fuerunt Macharii
sanctimonia conmendandi. Donatus magister Ieronimi gramaticam docuit. Victorinus
rethor statuam in foro promeruit. Reliquie Tymothei discipuli apostoli Constantinopolim
inveniuntur. Ossa beati apostoli Andreae et Luce evangelistae, qui obierat in
Bithania, a Costantinopolitanis miro favore de Achaya translata suscipiuntur. Diratium
terremotu corruit, et tribus diebus et noctibus Roma nutavit.
|
1
5
10
15
20
25
30
|