Ex recipientis persona benivolentia captabitur, si aliquid laudis sue
probabile vel credibile vel approbatum pronuntiabit, ne aliqua assentatio
nimium significetur, ne alioquin potius adulatio quam benivolentie
captatio digne videatur, hoc modo: "Quoniam vestre benignitatis
prudentiam, largam, benivolam, misericordem, cunctisque
virtutibus adornatam cognosco, idcirco de vestra confisus
gratia ad vos habenas itineris dirigo".
Ex negotio benivolentia captabitur, si id utile vel honestum
esse asseritur, si utrisque maximo commodo dicat affuturum
ad hunc modum : "Quante utilitatis rationem nobis conferat
petitus affectus quantumque decori et proficuo nobis incunctanter
existat quantumque mentis et corporis hilaritati proveniat,
effectus ipse monstrabit".
Cause redditio est quedam dictio vel constructio, qua, cur
benivolentie captatio inducta fuerit, patenter ostenditur. Dictiones
autem, quibus hoc t esse contingit, he sunt: quapropter, quam
ob rem, eapropter, propterea. Constructiones autem iste sunt:
qua de causa, cuius rei causa cuius rei gratia, ac propterea,
idque propter, atque ob id, huius rei, gratia, ac per hoc, ac per
id et similia. Verumtamen notandum est, quod cause redditio
alia ponitur ad non terminatam positionem, alia ad terminatam
ponitur. Que vero ad interminatam ponitur, aliqua istarum
erit convenienter, aliqua non: ideo, idcirco, ob id, propterea,
propter id; sed illa que ad terminatam ponitur, aliam in sui
sensus comprehensione concludit, posterius enim ponitur, ut hoc
docet t exemplar: "Quia vestre benignitatis prudentiam cunctis
prodesse et cunctis subvenire cunctisque solitum prestare
cognovi subsidium, ideo deliberata postulare necessarium computo.
|
|