et ibi mutato nomine dicitur Caramora, id est nigra aqua, quia  
ibi nascitur  bedellium et lapis onichinus, et puto, quod sit maior  
fluvius de mundo aque dulcis, quem ego transivi, et habet in ripa  
sua civitates maximas et optimas et maxime ditissimas in auro.  
Et in illo flumine in domibus ligneis vivunt et morantur artifices  
optimi et maxime serici et pannorum aureorum in tanta  
multitudine, ut vidimus oculis nostris, quod iudicio meo excedunt  
totam Ytaliam; et habent in ripis habundanciam serici plus  
quam totus alius mundus; et navigant cum tota domo nichil  
mutando cum familiis suis; hec vidi. Et tandem ultra Caffa  
absorbetur arenis et post erumpit et facit mare, quod dicitur  
Bacuc ultra Chanam.  
3. Tercius fluvius vocatur  Tygris. Ipse vadit contra Assyrios  
et descendit prope Nyneven maximam  itinere dierum trium,   
ubi missus fuit Ionas ad predicandum, cuius sepulcrum ibi est.  
Et ego fui et steti ibi XIV diebus in oppidis circumstantibus  
factis de civitate destructa. Ibi sunt optimi fructus et maxime  
malogranata mire dulcedinis et magnitudinis, et fructus omnes  
sicut in Ytalia. Et ibi ex opposito est civitas facta ex ruinis 
  |  
  |